- GODSCALCUS
- GODSCALCUSfil. Udonis Herulorum Regis, summi Christianorum osoris, ante regnum conversus, patris ab aliquo Saxone transfuga occisi necem in Saxonibus ultus est. Ceterum, cum apud suos fidem ptopagare vellet, ipse eius praeco a subdiris A. C. 1066. occisus, duos reliquit filios Buthuen et Henricum: e quorum posteris Megapolitani et Vandalici Principes orti sunt. Idem in Fam. Vandalica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.